Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 12
1  At Romae - ut ad id tempus redeam unde digressus sum: neque enim intervallo miseriarum ad alios transire conpellor, sed, sicuti se quondam efferuescentia ubique mala. ipsis actibus conligarunt, ita etiam permixta referuntur: nobis quippe conferre inter se tempora orbis, non cuiusquam partis eius laboribus insultare propositum est - 2  Romae ergo post urbem conditam anno CCLXL suspenso ad modicum bello gravis pestilentia, quae semper ibi raras indutias aut factas intercepit aut ut fierent coegit, per universam civitatem violenter incanduit, ut merito praecedente prodigio caelum ardere visum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagravit. 3  nam eo anno Aebutium et Servilium ambo consules pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles praecipueque plebem foeda tabe delevit; 4  quamvis iam etiam superiore quarto anno oborta lues eundem populum depopulata sit. 5  Proximo dehinc anno cives exules servique fugitivi duce Herbonio, viro Sabino, invaserunt incenderuntque Capitolium. 6  ubi fortissime quidem Valerio consule et imperatore obstitere iuniores; sed adeo atrox et grave discrimen proelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus et indignam de servis victoriam insuper etiam sua morte foedarit. 7  Sequitur annus, in quo cum victo exercitu consul obsessus est. nam Minucium consulem congressum proelio Aequi Vulscique superarunt et fugientem in Algido fame ferroque cinxerunt, actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, artatam obsidionem oppresso hoste solvisset. 8  qui repertus in rure, ab aratro arcessitus ad fasces, sumpto honore instructoque exercitu mox victor effectus iugum boum Aequis inposuit victoriamque quasi stivam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.

Zurück