Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 10
1 Xerxes bis victus in terra navale proelium parat. sed Themistocles dux Atheniensium cum intellexisset Ionas - quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum verterat - in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti suae hostique subtrahere statuit.
2 et quia conloquendi facultas negabatur, locis quibus Iones accessuri navibus videbantur proponi symbolos saxisque adfigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens atque ad antiquorum iura foederum religiosa adhortatione persuadens praecipueque admonens, uti commisso proelio cedentium vice inhibeant remos seseque bello auferant.
3 igitur rex, partem navium sibi detinens, spectator pugnae in litore manet. contra autem Artemidora, regina Halycarnasi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces acerrime bello inmiscetur, ita ut versa vice in viro feminea cautela, in femina virilis audacia spectaretur.
4 cum autem anceps pugna esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis paulatim se certamini subtrahere coeperunt: quorum defectio Persas iam fugam circumspicientes aperte fugere persuasit.
5 in qua trepidatione multae naves mersae captaeque sunt, plures tamen saevitiam regis velut immanitatem hostis timentes domos dilabuntur.
6 anxium tot malis regem Mardonius adgreditur suadens, regem in regnum redire oportere prius quam adversa fama novas res domi moliretur;
7 se autem, si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum et ignominiam domesticam propulsaturum, aut, si adversa belli perseverassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia.
8 probato consilio exercitus Mardonio traditur. rex Abydum, ubi pontem veluti victor maris conserverat, cum paucis proficiscitur. sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit.
9 erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit mutationes rerum hac vel maxime varietate permetiens: exiguo contentum latere navigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset et iugum captivitatis suae iuncto ponte portasset;
10 vilissimo unius servuli egere ministerio, cuius potentiae, dum montes exciduntur, valles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset.
11 pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et crudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut viae cadaveribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.