Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 3
1 Cum post fabricam ornatumque mundi huius homo, quem rectum atque inmaculatum fecerat Deus, ac perinde humanum genus libidinibus depravatum peccatis obsorduisset, continuo iniustam licentiam iusta punitio consecuta est.
2 sententiam creatoris Dei et iudicis peccanti homini ac terrae propter hominem destinatam semperque dum homines terram habitaverint duraturam omnes inviti licet aut probamus negando aut confitendo toleramus, obstinatisque mentibus testis sibi infirmitas sua inurit, quibus fideliter scriptura non suaserit.
3 deinde refuso in omnem terram mari inmissoque diluvio, cum toto orbe contecto unum spatium caeli esset ac pelagi, deletum fuisse universum humanum genus, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reservatis, evidentissime veracissimi scriptores docent.
4 fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et coniectura lapidum, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, saepe etiam cavatos aquis visere solemus, coniciendo didicerunt.
5 et quamvis huiusmodi adhuc et relatu digna et fide certa proferri a nobis queant, tamen haec veluti principalia duo de praevaricatione primi hominis et condemnatione generationis vitaeque eius ac deinde de perditione totius generis humani dicta sufficiant,
6 tantum ut, si qua gentiles historici de nostris aliquo ordine contigerunt, haec plenius cum ceteris ipso quo incurrerint ordine proferantur.