Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 19
1  Anno ante urbem conditam LXIIII novissimus apud Assyrios regnavit Sardanapallus, vir muliere corruptior: qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans a praefecto suo Arbato, qui tunc Medis praeerat, visus atque exsecrationi habitus, mox etiam excitis Medorum populis ad bellum provocatus et victus ardenti pyrae se iniecit. exin regnum Assyriorum in Medos concessit. 2  deinde multis proeliis undique scatescentibus, quae per ordinem disserere nequaquam aptum videtur, per varios proventus ad Scythas Chaldaeosque et rursus ad Medos parili via rediit. 3  in qua brevitate pensandum est: quantae ruinae cladesque gentium fuere, quanta bella fluxerunt ubi totiens tot et talia regna mutata sunt. 4  post haec Medis Fraortes imperitavit, qui creberrimis Assyriorum Persarumque bellis XXII regni sui annos consumpsit. 5  post hunc Diocles regnavit, vir armis experientissimus semperque bellis immoratus: qui auctum late imperium moriens Astyagi dedit. 6  Astyages, virili prole vacuus, Cyrum nepotem apud Persas genitum habuit. sed Cyrus mox ut adolevit congregata Persarum manu avo certamen indixit. 7  porro Astyages oblitus sceleris sui quod in Harpalum dudum admiserat, cum filium eius unicum et parvulum interfecit epulandumque patri adposuit ac, ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infames epulas ostensis patri cum capite manibus inproperavit, - 8  huius ergo facti immemor, ipsi Harpalo summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradit. quo conperto Astyages raptis secum copiis in Persas ipse proficiscitur acriusque certamen instaurat, proposito suis, metu si quis e proelio cedere moliretur, ferro exciperetur. 9  qua necessitate instanter Medis pugnantibus pulsa iterum Persarum acies cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant in proelium revertantur; cunctantibus sublata veste obscena corporis ostendunt quaerentes, num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere. 10  quo facto erubescentes in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. ibi tunc Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maximae Hyrcanorum genti praeposuit. in Medos vero reverti ipse noluit. is finis imperii Medorum fuit. 11  sed civitates, quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt: quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit.

Zurück