Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 17
1 At vero ante urbem conditam CCCCXXX anno raptus Helenae, coniuratio Graecorum et concursus mille navium, dehinc decennis obsidio ac postremo famosum Troiae excidium praedicatur.
2 in quo bello per decem annos cruentissime gesto quas nationes quantosque populos idem turbo involverit atque adflixerit, Homerus poeta in primis clarus luculentissimo carmine palam fecit, nec per ordinem nunc retexere nostrum est, quia et operi longum et omnibus notum videtur.
3 verumtamen qui diuturnitatem illius obsidionis, eversionis atrocitatem caedem captivitatemque didicerunt, videant, si recte isto qualiscumque est praesentis temporis statu offenduntur quos hostes occulta misericordia Dei cum per omnes terras instructis copiis bello persequi possint, pacis gratia praetentis obsidibus per omnia maria sequuntur; et, ne forte haec quietis amore facere credantur, se ipsos ac pericula sua pro Romanorum pace adversum alias gentes offerunt.