Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 14
1 Anno ante urbem conditam CCCCLXXX Vesozes rex Aegypti meridiem et septentrionem, divisas paene toto caelo ac pelago plagas, aut miscere bello aut regno iungere studens, Scythis bellum primus indixit missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent.
2 ad quae Scythae legatis respondent, stolide opulentissimum regem adversus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis versa vice fuerit propter incertos belli eventus nulla praemia et damna manifesta. porro sibi non exspectandum, dum ad se veniatur, sed ultro praedae obviam ituros.
3 nec mora, nam dicta factis insequuntur. primum ipsum Vesozen territum refugere in regnum cogunt, destitutum vero exercitum invadunt omnemque belli apparatum capessunt, universam quoque Aegyptum populavissent, ni paludibus inpediti repellerentur.
4 inde continuo reversi perdomitam infinitis caedibus Asiam vectigalem fecere; ubi per XV annos sine pace inmorati tandem uxorum flagitatione revocantur denuntiantibus, ni redeant subolem se a finitimis quaesituras.