Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 13
1  Anno ante urbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses atque Athenienses certamen fuit, ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem victoriam Cretenses exercuerunt; 2  qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini an humanae bestiae aptius dicam nescio, devorandos crudeliter addicebant atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant. 3  isdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certavere conflictibus. 4  sed Thessalos Palefatus in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse Centauros eo, quod discurrentes in bello equites veluti unum corpus equorum et hominum viderentur.

Zurück