Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 12
1 At ego nunc cogor fateri, me prospiciendi finis commodo de tanta malorum saeculi circumstantia praeterire plurima, cuncta breviare. nequaquam enim tam densam aliquando silvam praetergredi possem, nisi etiam crebris interdum saltibus subvolarem.
2 nam cum regnum Assyriorum per MCLX annos usque ad Sardanapallum per quinquaginta propemodum reges actum sit et numquam paene vel inferendis vel excipiendis usque ad id tempus quieverit, quis finis reperietur, si ea commemorare numerando, ut non dicam describendo, conemur?
3 praesertim cum et Graecorum praetereunda non sunt et Romanorum vel maxime recensenda sint. nec mihi nunc enumerare opus est Tantali et Pelopis facta turpia, fabulas turpiores. quorum Tantalus rex Frygiorum Ganymedem,
4 Troi Dardaniorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, maiore conserti certaminis foeditate detinuit, sicut Fanocles poeta confirmat, qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat;
5 sive quia hunc ipsum Tantalum utpote adseculam deorum videri vult raptum puerum ad libidinem Iovis familiari lenocinio praeparasse, qui ipsum quoque filium Pelopem epulis eius non dubitaret inpendere.
6 taedet etiam ipsius Pelopis contra Dardanum atque Troianos quamlibet magna referre certamina, quae quia in fabulis celebrari solita sunt, neglegentius audiuntur.
7 illa quoque praetereo, quae de Perseo Cadmo Thebanis Spartanisque per inextricabiles alternantium malorum recursus Palefato scribente referuntur.
8 taceo flagitia Lemniadum, praetermitto Pandionis Atheniensium regis flebilem fugam, Atrei et Thyestis odia stupra et parricidia caelo quoque invisa dissimulo.
9 omitto Oedipum interfectorem patris, matris maritum, filiorum fratrem, vitricum suum. sileri malo Eteoclen atque Polynicen mutuis laborasse concursibus, ne quis eorum parricida non esset.
10 nolo meminisse Medeae, amore saevo sauciae et pignorum parvulorum caede gaudentis, et quidquid illis temporibus perpetratum. conici datur, qualiter homines sustinuerint, quod etiam astra fugisse dicuntur.