Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 10
1 Anno autem ante urbem conditam DCCCV infanda Aegyptiis mala atque intolerabiles plagas incubuisse Pompeius Corneliusque testantur: qui quidem, cum haec ambo de Iudaeis referenda proponant, aliquantulum me pro sui diversitate moverunt.
2 ait enim Pompeius sive Iustinus hoc modo: Aegyptii cum scabiem ac vitiliginem paterentur, responso moniti Moysen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit; quae armis repetentes Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt.
3 at vero Cornelius de eadem re sic ait: Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe, quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum.
4 sic conquisitum collectumque vulgus postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus Moysen, unum exulum, monuisse, ne quam deorum hominumve opem exspectarent sed sibimet duci caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentes miserias pepulissent.
5 itaque Cornelius dicit, quod ipsis Aegyptiis cogentibus Iudaei in deserta propulsi sint, et postea subiungit incaute, quia ope Moysi ducis in Aegypto miserias propulissent. quare ostenditur quaedam quae per Moysen strenue acta sunt fuisse celata.
6 item Iustinus adserit pulsum aeque cum populo Moysen sacra Aegyptiorum fuisse furatum, quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse. et hic aliquid amplius etsi non totum prodidit quod ille celavit.
7 quapropter, quia Moysi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt proferantur.
8 Cum populum Dei hoc est genus Joseph Aegyptii, cuius ope salvi erant, servitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam subolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad serviendum sibi per Moysen nuntium iubet;
9 contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit, qui decem plagis onerati ac protriti, tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt.
10 post aquas in sanguinem versas ardentibus siti graviora adferentes poenarum remedia quam poenas, post horridos ranarum squalores per omnia munda inmundaque reptantes, post ignitas sciniphes et nusquam, toto aere vibrante, vitabiles,
11 post muscas caninas etiam per interiora membrorum horridis motibus cursitantes acerbeque inferentes tam gravia tormenta quam turpia, post omnium pecorum et iumentorum repentinam ruinam stragemque generalem, post vesicas effervescentes ulceraque manantia et, ut ipsi dicere maluerunt, scabiem ac vitiliginem totis corporibus erumpentem,
12 post grandinem cum igne permixtam, passim homines armenta atque arbores proterentem, post lucustarum nubes, exhaustis omnibus ipsas quoque radices seminum persequentes, post tenebras imaginibus diras, crassitudine palpabiles, diuturnitate ferales,
13 postremo post uniformem in tota Aegypto primitivae subolis necem paremque per universos orbitatum tempestatem - qui iubenti Deo non cesserant cessere punienti, sed mox pessima paenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae pervicaciae expendere supplicia.
14 nam rex eorum universum Aegypti exercitum curribus atque equitibus instructum in circumerrantes egit, cuius numerum hoc solo vel maxime argumento conicere possumus, quod eum sescenta milia virorum timuerunt atque fugerunt.
15 sed protector depressorum et ultor contumacium Deus divisit subito Rubrum mare ac dilatatis utrimque marginibus rigentium undarum in montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis provocati, pii viam desperatae salutis, impii foveam insperatae mortis intrarent.
16 itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum adstantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo universa Aegypti multitudo, totaque provincia plagis ante cruciata hac postrema interfectione vacuata est.
17 exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. nam tractus curruum rotarumque orbitae non solum in litore sed etiam in profundo, quousque visus admittitur, pervidentur et, si forte ad tempus vel casu vel curiositate turbantur, continuo divinitus in pristinam faciem ventis fluctibusque reparantur:
18 ut, quisque non docetur timorem Dei propalatae religionis studio, ira eius transactae ultionis terreatur exemplo.
19 His etiam temporibus adeo iugis et gravis aestus incanduit, ut sol per devia transvectus universum orbem non calore affecisse sed igne torruisse dicatur, inpressumque fervorem et Aethiops plus solitum et insolitum Scytha non tulerit; ex quo etiam quidam dum non concedunt Deo ineffabilem potentiam suam, inanes ratiunculas conquirentes ridiculam Phaethontis fabulam texuerunt.