Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Prologus
1 Praeceptis tuis parui, beatissime pater Augustine; atque utinam tam efficaciter quam libenter. quamquam ego in utramvis partem parum de explicito movear, rectene an secus egerim:
2 tu enim iam isto iudicio laborasti, utrumne hoc, quod praeciperes, possem; ego autem solius oboedientiae, si tamen eam voluntate conatuque decoravi, testimonio contentus sum.
3 nam et in magna magni patrisfamilias domo cum sint multa diversi generis animalia adiumento rei familiaris commoda, non est tamen canum cura postrema; quibus solis natura insitum est, voluntarie ad id quod praeparantur urgueri et per ingenitam quandam oboedientiae formulam sola disciplinati timoris exspectatione suspendi, donec ad peragendi licentiam nutu signove mittantur.
4 habent enim proprios appetitus, quantum brutis excellentiores tantum rationabilibus propinquantes, hoc est discernere amare servire.
5 nam discernentes inter dominos atque extraneos non eos quos insectantur oderunt sed iis quos amant zelant, et amantes dominum ac domum non quasi ex natura apti corporis vigilant sed ex conscientia solliciti amoris invigilant.
6 unde etiam mystico sacramento in Evangeliis, quod edant micas catelli sub mensa dominorum, et Chananaea non erubuit dicere et Dominus non fastidivit audire.
7 beatus etiam Tobias, ducem angelum sequens, canem comitem habere non sprevit.
8 igitur generali amori tuo speciali amore conexus voluntati tuae volens parui. nam cum subiectio mea praecepto paternitatis tuae factum debeat totumque tuum sit, quod ex te ad te redit, opus meum, hoc solo meo cumulatius reddidi, quod libens feci.
9 Praeceperas mihi, uti adversus vaniloquam pravitatem eorum, qui alieni a civitate Dei ex locorum agrestium conpitis et pagis pagani vocantur sive gentiles quia terrena sapiunt, qui cum futura non quaerant, praeterita autem aut obliviscantur aut nesciant, praesenti a tamen tempora veluti malis extra solitum infestatissima ob hoc solum quod creditur Christus et colitur Deus, idola autem minus coluntur, infamant: -
10 praeceperas ergo, ut ex omnibus qui haberi ad praesens possunt historiarum atque annalium fastis, quaecumque aut bellis gravia aut corrupta morbis aut fame tristia aut terrarum motibus terribilia aut inundationibus aquarum insolita aut eruptionibus ignium metuenda aut ictibus fulminum plagisque grandinum saeva vel etiam parricidiis flagitiisque misera per transacta retro saecula repperissem, ordinato breviter voluminis textu explicarem.
11 maxime cum reverentiam tuam perficiendo adversum hos ipsos paganos undecimo libro insistentem - quorum iam decem orientes radii mox ut de specula ecclesiasticae claritatis elati sunt toto orbe fulserunt -
12 levi opusculo occupari non oporteret et sanctus filius tuus, Iulianus Carthaginiensis, servus Dei, satisfieri super hac re petitioni suae eadem fiducia qua poposcit exigeret:
13 dedi operam et me ipsum in primis confusione pressi, cui plerumque reputanti super modum exaestuavisse praesentium clades temporum videbantur.
14 nanctus sum enim praeteritos dies non solum aeque ut hos graves, verum etiam tanto atrocius miseros quanto longius a remedio verae religionis alienos: ut merito hac scrutatione claruerit regnasse mortem avidam sanguinis, dum ignoratur religio quae prohiberet a sanguine; ista inlucescente, illam constupuisse; illam concludi, cum ista iam praevalet; illam penitus nullam futuram, cum haec sola regnabit:
15 exceptis videlicet semotisque illis diebus novissimis sub fine saeculi et sub apparitione Antichristi vel etiam sub conclusione iudicii, quibus futuras angustias, quales ante non fuerint, dominus Christus per scripturas sanctas sua etiam contestatione praedixit,
16 cum secundum ipsum quidem qui et nunc et semper est modum, verum apertiore ac graviore discrimine, per intolerabiles tribulationes temporum illorum sanctos probatio, impios perditio consequetur.