Orosius, IV
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 22
1  Anno ab urbe condita DCII L. Censorino et M. Manilio consulibus tertium Punicum bellum exortum est. igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules et Scipio tunc tribunus militum prope Uticam maioris Africani castra tenuerunt. 2  ibi Carthaginiensibus evocatis iussisque ut arma et naves traderent nec moratis, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. 3  sed Carthaginienses postquam arma tradiderunt et relicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum iussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri civitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creaverunt. 4  arma primum facere adgressi aeris ferrique inopiam auri argentique metallis suppleverunt. consules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse huiusmodi dicitur: 5  viginti duo milia passuum muro amplexa, tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur. is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudinem cubitorum quadraginta. 6  arx, cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat. ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae imminens mari, quod mare Stagnum vocant, quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur. 7  consules igitur quamvis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus victi ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in urbem rediit. Manlius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma convertit. 8  Scipio Masinissa mortuo inter Masinissae filios tres Numidiae regnum divisit. quo circa Carthaginem reverso Manilius Tezagam urbem expugnavit atque diripuit; duodecim milia ibi Afrorum caesa, sex milia capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. 9  Iuventius praetor in Macedonia adversus Pseudophilippum congressus cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est.