Euseb./Rufin. 1,4,7
cum enim nomen Christiani hoc indicet, quod Christo quis credens per eius doctrinam fidem pietatem ac iustitiam teneat et studiis divinae inhaereat sapientiae atque omne quod ad virtutem pertinet exsequatur, si, inquam, haec sunt quae vocabulo Christiani nominis indicantur et verae eum religionis sectatorem designant, hoc erant etiam illi sancti, de quibus supra diximus, viri, quod Christiani nunc esse profitentur.