Euseb./Rufin. 1,4,5
antiquissimum prae omnibus fere gentibus Hebraeorum genus haberi puto, quod nulli dubitandum videatur et quod apud ipsam gentem secretior quidam religionis cultus et observantia divinis mandata voluminibus continetur, in quibus etiam de nonnullis iustitia et pietate praeditis viris refertur, quibusdam quidem, qui et ante diluvium fuerint, aliis autem et post diluvium, in quibus de Noe atque eius filiis omni que prosapia scribitur et usque ad Abraham pertenditur, quem parentem gentis Hebraeorum constat existere.