Euseb./Rufin. 1,4,1
haec interim nobis necessario narrationem rerum praecesserint, quam persequi instituimus, in quibus ostendatur nomen Christi Iesu domini ac salvatoris nostri non novellae appellationis alicuius, aut ex carnali hac nativitate, sed a deo ipso originem ducere. Quod autem recentis vocabuli Christianorum gens videtur et ritus observantiae eius nuper exortus, quid etiam haec ipsa novitas in se vetustatis contineat, ostendamus.