Euseb./Rufin. 1,3,8
sed et in prophetarum ordine invenimus nonnullos simili modo unguento chrismatis consecratos ministerium divinis eloquiis praebuisse et gnaros redditos futurorum. ex quibus omnibus constat, quod filius dei et verbum ac sapientia patris, quia verus rex est omnium saeculorum et quia verus pontifex est futurorum et quia verus propheta est, quippe qui inspiret et repleat prophetas, ideo vere et Christus nominatus est, cuius nominis per eos, quos supra enumeravimus, pontifices, prophetas et reges typus et imago praecesserat. verum illi, quoniam, ut diximus, ad breve tempus vitae huius Christi appellabantur, ad solam veri Christi imaginem conservandam quamvis compositione quadam mystica consecrati olei tamen huius, quae inter nos haberi solet, materiae ac liquoris perungebantur. verus autem hic, qui de caelis venerat et cui omnia quae praecedebant gesta fuerant,