Euseb./Rufin. 1,3,7
non solum autem pontifices unguento chrismatis apud Hebraeos consecrabantur, verum et reges, qui et ipsi, quoniam divinitatis nutu per prophetas sacrato quodam chrismate delibuti sortiebantur sceptra regalia, imaginarii licet, tamen etiam ipsi Christi appellabantur, quo scilicet etiam in ipsis caelestis regis imago ac species servaretur.