Euseb./Rufin. 1,3,2
primus ipse Moyses volens ostendere, quid venerationis in se nomen Christi et mysterii contineret, cum iuberetur typos et imagines sacramentorum caelestium, sicut ei in monte fuerat ostensum, in lege describere, cum que ritum constituendi pontificis traderet, quantum mortalem docere fas erat, eum, quem supra omnes homines ut esset honore et meritis decernebat, per unguenti cuiusdam mystici sacramentum Christum nominavit, quo per hoc discerent hi, qui per legem instituebantur, quia quod super omnes homines honore et reverentia habendum est, Christus nominatur.