Euseb./Rufin. 1,3,19
distinctio sane inter verum Christum et imaginarios illos qui prius praecesserant, quae habeatur, evidens in hoc indicium datur, quod illi priores Christi nulli paene nisi genti propriae cogniti sunt, huius autem veri Christi non solum nomen, sed et potestas et regnum per omnes nationes et per universum orbem terrae diffusum est, non solum cognitione |Seite 350| vocabuli, sed et divinitatis cultu ac religionis reverentia consecratum. in omni namque terra tamquam verbum et sapientia patris, tamquam deus et dominus Christus Iesus colitur et adoratur, sicut divinum de eo pronuntiavit eloquium, dicens: 'quia in nomine Iesu omne genuflectetur caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Christus in gloria est dei patris'. unde non solum potestas eius et regnum, sed et affectus et amor tantus de eo credentium mentibus inolevit, ut etiam animas ponere pro nomine eius et cervices suas persecutorum gladiis obicere non morentur, dummodo sacrosancta apud eos nominis eius fides et reverentia conservetur.