Euseb./Rufin. 1,3,17
hic autem Melchisedech in divinis voluminibus sacerdos fuisse dei summi refertur, sed qui non oleo communi perunctus sit, neque qui ex successione generis susceperit sacerdotium, sicut apud Hebraeos fieri mos erat. et ideo secundum ordinem ipsius sacerdos futurus dicitur Christus, qui non olei liquore, sed virtute caelestis spiritus consecretur. idcirco denique cum multi apud Hebraeos oleo |Seite 349| in hoc ipsum sollemniter consecrato uncti sint Christi et sive reges sive prophetae sive etiam pontifices per hoc fuerint instituti, nullus ipsorum vel genti vel discipulis aut sectatoribus ex suo vocabulo nomen dare potuit et appellare discipulos Christianos, nisi hic solus, qui verus est Christus et non oleo humano, sed paterno spiritu perunctus. hic sectatorum suorum populos et universam per totum mundum sui nominis gentem ex veri Christi vocabulo appellari fecit perenni nomine Christianos. si igitur unde genus ducat Christus requiris et eius auctorem rimaris qui auctor est omnium, audi, quid oracula divina per David magnificentissimum vatem ex persona ipsius summi patris loquantur, sicut et paulo superius memoravimus: 'de ventre', inquit, 'ante luciferum genui te'. et quamvis ventris appellatio in eo qui recte incorporeus creditur, convenire minime videatur, tamen tropicis ac mysticis legibus hoc est quod indicatur, quod non extrinsecus et aliunde substituerit filium pater, sed ex semet ipso ac, si dici potest, de interioribus suis, ut hoc ipsum sit ille qui natus est, quod est ille qui genuit, et ne adoptionis lege extrinsecus videatur adsumptus, sed quantum appellatio ventris intellegi suggerit, salva reverentia incorporalitatis intrinsecus editus designetur veritate naturae. quod vero ait ante luciferum, ante mundi et ante totius creaturae designat initium.