Euseb./Rufin. 1,3,15
post vero etiam qualiter Christus effectus sit, indicat, dicens, quod unctus sit deus a deo non oleo communi, sed oleo laetitiae, nec sicut participes sui, id est illi, qui in imagine praecesserant, sed prae participibus suis, oleum vero laetitiae in sacris voluminibus intellectu mystico sanctus spiritus designatur.