Euseb./Rufin. 1,2,7
multis quidem et antea pietate praeditis viris adstitisse et docuisse, quae ad cultum divinum pertinere videbantur, ostenditur. sed evidentius et familiarius Abrahae atque ejus familiae, quantum fas erat deum hominibus, innotuisse describitur et velut praeceptor quidam ac monitor illius extitisse prosapiae refertur. denique in divinis oraculis scriptum, quia apparuit deus Abrahae tamquam communis aliquis homo sedenti ad ilicem Mambre. at ille exsurgens, cum hominem videret, adorat ut deum et veneratur ut dominum. sed et propriae vocis professione praesentiam se testatur non ignorare divinam dicens: 'dominator domine, qui iudicas omnem terram, nonne facies iudicium?'