Euseb./Rufin. 1,2,3
hic igitur in his voluminibus, quae divino spiritu conscripta creduntur, lux aeterna et ante mundi initium semper fuisse praedicatur, sapientia quoque substantialis et verbum vivum in principio apud patrem et deus verbum substitisse narratur. quis ergo poterit eum, qui ante omnem creaturam visibilem atque invisibilem semper fuisse et initio iam fuisse ex ipso patre natus et cum patre sempiternus extitisse describitur, sermone comprehendere? quis omnium caelestium, inmortalium divinarum que virtutum dominum et ducem ac principem caelestis militiae et magni consilii angelum, voluntatis paternae efficaciam, quem cum patre omnia quae sunt creasse et condidisse constat, ut verum filium et unigenitum et omnium quae creata sunt dominum et regem ac dominatorem, paterna virtute ac potestate cuncta moderantem verbis explicet? nisi quod ad intellegentiam plenitudinis eius per secretiora et mystica divinorum voluminum informamur eloquia. Iohannes denique spiritu dei repletus: 'in principio', inquit, 'erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. hoc erat in principio apud deum: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.'