Euseb./Rufin. 1,2,2
|Seite 338| Genus igitur Christi et ipsam substantiae eius naturam proferre ac pandere nullus sermo sufficiet, si quidem etiam divinum de eo ita pronuntiarit oraculum: 'generationem |Seite 339| autem eius quis enarrabit?' sed et alibi caelestibus nihilominus de eo vocibus ita refertur: 'quia nemo novit filium, nisi pater, sed neque patrem quis novit nisi filius'. solus ergo ille qui genuit nosse dicitur filium pater. et sine dubio exclusit ceteros a discutienda notitia, qui ad unum solum patrem filii scientiam revocavit.