Euseb./Rufin. 1,2,23
|Seite 344| quae tamen lex cum velut initium quoddam luminis mundo huic offulsisset et odoris sui fraglantia mare ac terras longe late que conplesset atque ex ipsa diversis in orbis partibus nidorem quendam prudentiores quique capientes legislatores vel philosofi modesta quaeque et verecundiora praecepta atque honestatis et iustitiae conscia auditoribus suis paulatim tradere atque insinuare coeperunt et agrestes ac feros hominum mores ad decora atque honesta instituta revocare. tunc amicitiis coire inter se viros et concordiae subire foedera docuerunt, tunc iuvare se invicem homines et usum rerum discunt habere communem, donec instituti prudentioris docilis humana mens et societatis ad invicem patiens redderetur, ut huiuscemodi consuetudinis prolusione praemissa apti iam et parati etiam ad divina fierent instituta patris que omnium dei scientiae capaces existerent. in quo ipse iterum omnium virtutum magister, ipse sermo ac ratio et verbum ac sapientia dei, ipse qui in initio cum patre creaverat hominem, ipse, inquam, humanae quoque naturae adsumpta substantia et specie formae servilis indutus in nullo penitus ab eo, quod nos sumus, differentis, tempore, quo Romani imperii regnum nobilius latius que consurgere ipse praestiterat, ingressus hunc mun |Seite 345| dum communi quidem nobis cum nascendi aditu, sed nullo auctore patefacto ea egit et pertulit, quae de eo futura prophetae praedixerant. viri etenim divinitus inspirati hominem, qui simul esset et deus, adventare huic mundo et doctorem omnium gentium paternae pietatis ac religionis futurum sacrosanctis oraculis cecinerunt, sed et mortis modum, quo de hac vita discederet ut que rursum inusitato more ad viventes repedaret a mortuis et post haec caelum adiret, unde descenderat, atque in deum rediret.