Euseb./Rufin. 1,2,1
igitur quoniam Christus duplici ex modo constat et divina in eo pariter atque humana natura plenitudinem tenet, caput in eo divina substantia, pedes humana, quam pro nostra salute suscepit, habeantur, et ita demum perfectius nobis narratio dirigitur, si a capite, id est a divinitatis eius verbo sumamus exordium, per quod Christianorum, quae gens novellae appellationis creditur, antiquitas et nobilitas pariter ostenditur.