Euseb./Rufin. 1,2,14
claruit igitur ex his omnibus, quod verbum dei et deus et dominus et creator omnium cum patre filius designatus est. nunc vero etiam illud videamus, quomodo et sapientiam se dei substantialiter existere idem ipse in divinis ostendat oraculis per Salomonem, haec de semetipsa sapientia mysticis vocibus prodens: 'ego sapientia habitavi, consilium et scientiam et sensum ego invocavi: |Seite 342| per me reges regnant et potentes per me scribunt iustitiam: per me proceres magnificantur et tyranni per me obtinent terram'.