7,8,8
post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam Palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per viam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octavo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et in Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura.