7,5,10
duo libelli in secretis eius reperti sunt, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptum erat: ambo lectissimorum virorum utriusque ordinis, senatorii et equestris, nomina et notas continebant morti destinatorum. inventa est et arca ingens variorum venenorum, quibus mox Claudio Caesare iubente demersis infecta maria traduntur non sine magno piscium exitio, quos enecatos per proxima litora |Seite 280| passim aestus eiecit.