7,42,4
Iam hinc, ut de catalogo tyrannorum quam brevissime loquar, Constantem Constantini filium Gerontius comes suus, vir nequam magis quam probus, apud Viennam interfecit atque in eius locum Maximum quendam substituit. ipse |Seite 334| vero Gerontius a suis militibus occisus est.