7,40,1
Anno itaque ab urbe condita MCLXIIII inruptio urbis per Alaricum facta est: cuius rei quamvis recens memoria sit, tamen si quis ipsius populi Romani et multitudinem videat et vocem audiat, nihil factum, sicut etiam ipsi fatentur, arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc existentibus ex incendio ruinis forte doceatur.