7,3,5
qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri
adorare contempsit
, sicut Suetonius Tranquillus refert. quod Augustus ubi per eum conperit, pravo usus iudicio prudenter fecisse laudavit.