7,3,3
hinc malignis inprobe incurrentibus digna punitio est; hinc, in quantum tranquille agitur mundus, credentium gratia, in quantum perniciose inquietatur, blasphemantium poena est, securis per omnia fidelibus Christianis, quibus aut aeternae vitae requies in tuto aut etiam huius in lucro est. quod promptius cum per ordinem referam, ipsis rebus ostendam.