7,3,11
"audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum. videte ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. haec autem omnia initia sunt dolorum. tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum."