7,39,14
omnia tamen de praesenti salute credentia ex horreo dominicae praeparationis accepta sunt, reliqua vero velut stercora et velut paleae, ipsa vel incredulitate vel inoboedientia praeiudicata, ad exterminium atque incendium remanserunt. quis haec perpendere plenis miraculis, quis praedicare dignis laudibus queat?