7,37,6
hoc igitur Romanis arcibus imminente fit omnium paganorum in urbe concursus,
hostem esse
cum utique copia virium tum maxime praesidio deorum potentem, urbem autem ideo destitutam et mature perituram, quia deos et sacra perdiderit.