7,37,16
tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut vilissimorum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum venderentur. sed nihil superesse Deus de eodem populo sinit. nam ilico cunctis qui emebantur morientibus quod improbi emptores eorum non impenderunt turpiter pretiis, expenderunt misericorditer sepulturis.