7,37,14
quid multis morer? non disposita in bellum acies fuit, non furor timorque incerta pugnae praetulit; non caedes acta, non sanguis effusus est, non postremo - quod felicitatis loco |Seite 327| deputari solet - damna pugnae eventu compensata victoriae: edentibus bibentibus ludentibusque nostris tanti ilii tamque immanes hostes esurientes sitientes languentesque confecti sunt.