7,36,4
huic Mascezel frater fuit, qui novarum rerum molitiones in fratre perhorrescens, relictis apud Africanam militiam duobus filiis adulescentibus in Italiam rediit. Gildo, et absentiam fratris et praesentiam filiorum eius suspectam habens, adulescentes dolo circumventos interfecit.