7,32,14
Anno autem undecimo imperii sui Valentinianus, cum Sarmatae sese
per Pannonias
diffudissent easque vastarent, bellum in eos parans apud Brigitionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis vocatur, suffocatus et mortuus est.