7,32,14
Anno autem undecimo imperii sui Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque vastarent, bellum in eos parans apud
Brigitionem
oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis vocatur, suffocatus et mortuus est.