7,2,3
praecipue cum, vindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus, qui apud Babylonam sub regibus serviebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit.