7,2,13
illud sane libenter adicio, quia primi illius regum omnium Nini - quamvis et pater eius |Seite 274| Belus obscure primus regnasse referatur - illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragensimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cuius semine promissus est Christus;