7,27,9
ibi sexta vexatio intulit vesicas effervescentes ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est ecclesiarum primates, trucidari imperaverat, intumescens crebro ira atque invidia non per vulgi caedem sed per vulnera mortesque principum ac potentium exhalata est.