7,27,11
ibi octavam Aegypti contritionem fecere excitatae undique lucustae, tenentes terentes tegentesque omnia: hic octavam aeque in subversionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt.