7,27,10
ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus iumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga extitit corrupto aere pestis infusa, quae per omnia Romani regni ab oriente in occidentem spatia cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit tum etiam $1$ Corrupitque lacus, infecit pabula tabo. $3$