7,26,9
Quibus humiliter responderim, me plurima cura pietatis accinctum commonere de veris, non terrere de falsis. decem persecutiones a Nerone usque ad Maximianum Ecclesia Christi passa est: novem, ut ego dixi, ultiones, ut ipsi non negant, calamitates e vestigiis consecutae sunt. nec in verbo premo, utrum debitae ultiones an fortuitae permutationes fuisse videantur, quae tamen meo suoque testimonio clades fuerunt.