7,26,10
in decima haesitatum putant miseri et caeci, non videntes tanto eam ipsis fuisse graviorem quanto minus intellecta est. impius enim flagellatur et non sentit. [et] quod cum expositum fuerit, inviti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur, quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione ista sunt vulnera, quibus etiam nunc isti dolent et in tantum dolent, ut etiam clament nosque ad reclamandum lacessant: sollicitos fieri, qualiter conticescant.