7,25,3
deinde Carausius quidam, genere quidem infimus sed consilio et manu promptus, cum ad observanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus plus in perniciem quam in provectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis sed sibi soli vindicando accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret, quamobrem a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit ac Britannias occupavit.