7,22,1
Anno ab urbe condita millesimo decimo duo imperatores vicensimo septimo post Augustum loco creati sunt: Valerianus in Raetia ab exercitu Augustus appellatus, Romae autem a senatu Gallienus Caesar creatus; mansitque Gallienus in regno infeliciter annis XV, respirante paulisper ab illa supra solitum iugi et gravi pestilentia genere humano. provocat poenam suam obliviosa malitia. impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur, obdurata non sentit.