7,1,8
an ipsi dii nondum erant? an adhuc Roma ipsa non erat? an illi non colebantur? an haec necdum idonea imperio videbatur? si non dum erant dii, cessat intentio; in quid enim iam ibi eorum discutio moram, ubi ne ipsam quidem invenio naturam? si autem erant dii, aut potentia eorum, ut ipsi iudicant, aut patientia in culpa est: vel patientia, si fuit, vel potentia, si defuit.